6/18/2023 0 Comments Summa admiratione affectus est![]() ![]() Notiones infimarum specierum, hominis, canis, columbae, et prehensionum immediatarum sensus, calidi, frigidi, albi, nigri, non fallunt magnopere quae tamen ipsae a fluxu materiae et commissione rerum quandoque confunduntur reliquae omnes (quibus homines hactenus usi sunt) aberrationes sunt, nec debitis modis a rebus abstractae et excitatae. ![]() In notionibus nil sani est, nec in logicis, nec in physicis: non substantia, non qualitas, agere, pati, ipsum esse, bonae notiones sunt multo minus grave, leve, densum, tenue, humidum, siccum, generatio, corruptio, attrahere, fugare, elementum, materia, forma, et id genus sed omnes phantasticae et male terminatae. Itaque si notiones ipsae (id quod basis rei est) confusae sint, et temere a rebus abstractae nihil in iis, quae superstruuntur, est firmitudinis. Syllogismus ex propositionibus constat, propositiones ex verbis, verba notionum tesserae sunt. Syllogismus ad principia scientiarum non adhibetur, ad media axiomata frustra adhibetur, cum sit subtilitati naturae longe impar. ![]() Logica, quae in usu est, ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos valet, potius quam ad inquisitionem veritatis ut magis damnosa sit, quam utilis. Sicut scientiae, quae nunc habentur, inutiles sunt ad inventionem operum ita et logica, quae nunc habetur, inutilis est ad inventionem scientiarum. Subtilitas naturae subtilitatem sensus et intellectus multis partibus superat ut pulchrae illae meditationes et speculationes humanae et causationes res malesana sint, nisi quod non adsit qui advertat. Sed omnis ista varietas sita est in subtilitate eximia, et derivationibus paucarum rerum, quae innotuerunt non in numero axiomatum.Įtiam opera, quae jam inventa sunt, casui debentur et experientiae, magis quam scientiis: scientiae enim, quas nunc habemus, nihil aliud sunt quam quaedam concinnationes rerum antea inventarum non modi inveniendi, aut designationes novorum operum.Ĭausa vero et radix fere omnium malorum in scientiis ea una est quod dum mentis humanae vires falso miramur et extollimus, vera ejus auxilia non quaeramus. Generationes mentis et manus numerosae admodum videntur in libris et opificiis. Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea, quae adhuc nunquam facta sunt, fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos. Solent se immiscere naturae (quoad opera) mechanicus, mathematicus, medicus, alchemista, et magus sed omnes (ut nunc sunt res) conatu levi, successu tenui. Natura enim non nisi parendo vincitur: et quod in contemplatione instar causae est, id in operatione instar regulae est.Īd opera nil aliud potest homo, quam ut corpora naturalia admoveat et amoveat: reliqua natura intus transigit. Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causae destituit effectum. Atque ut instrumenta manus motum aut cient aut regunt ita et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cavent. Nec manus nuda, nec intellectus sibi permissus, multum valet instrumentis et auxiliis res perficitur quibus opus est, non minus ad intellectum, quam ad manum. HOMO, naturae minister et interpres, tantum facit et intelligit quantum de naturae ordine re vel mente observaverit: nec amplius scit, aut potest.
0 Comments
Leave a Reply. |